- CENTENIONALTS Nummus
- CENTENIONALTS Nummusseu Centenio, l. 1. et 2. Cod. Theodos. Si quis pecun. consi.Causaubono, salmasio, aliis, idem est cum Centenario aureo, sic dicto ab Heliogabalo, quod centum aureos sive solidos, h. e. libras auri duas, exeurrentibus 4. aureis, confioeret, quo de supra. Iac. vero Gotthofredo, minutula fuit pecunia, ut loquitur Valerianus Ep. ad Aurelianum, sie dictus, ut binio, qui δίνουμμα redditur in Glossar. Latino-Graeco, confecitque eius sententiâ centum aereos seu stipes. Utut sit, Maiorinas seu maiores, et Centenionales communes, vetitos ostendit Lex 1. quae est Constantii: altera, quae est Honorii et Arcadii, Centenionalem tantum nummum, in conversatione publica, tractari praecipit, Maioris pecuniae figuratione submotâ, apud Cat. du frelne, in Dissertat. de inferioris aevi Numism.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.